TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Poenitentia sterilis nihil prodest. Mutat quidem homines in melius poenitentia peccatorum: sed nec ipsa videtur aliquid profutura, si ab operibus misericordiae sterilis fuerit. Testatur hoc Veritas per Joannem, qui venientibus ad se dicebat: Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo dignos fructus poenitentiae. Et ne dicatis, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Ahrahae. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. De hoc utique fructu superius ait. Facite fructus dignos poenitentiae.