Fidem donum Dei esse probat oratio facta pro Saulo infideli. Audite unde hoc evidentius probetis. Ecce vos quia credidistis, accepistis: quid dicimus de eis qui nondum crediderunt, qualis erat Saulus, qui nondum crediderat? Accepit autem ut crederet: posteaquam credidit Christo, tunc coepit invocare Christum. Ab illo accepit ut crederet, et credendo invocaret, invocando caetera acciperet. Quid putamus, fratres? Saulus antequam crederet, orabant pro illo qui crediderant, an non orabant? Dicatur mihi, si non pro illo orabant, quare dixit Stephanus, Domine, ne statuas illis hoc peccatum 15Act. VII, 59 ? Orabatur et pro illo, et pro aliis infidelibus, ut crederent. Ecce nondum habebant fidem, et orationibus fidelium accipiebant fidem. Nondum habebant quod Deo offerrent; quia nondum erant misericordiam consecuti, ut fideles essent. Denique posteaquam Saulus iste conversus est, una voce elisus et levatus, elisus persecutor, levatus praedicator: posteaquam coepit evangelizare fidem quam aliquando vastabat, quid de se dixit? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo: tantum autem audiebant, quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum 16Galat. I, 22-24 . Numquid dixit, et in me magnificabant me? Et in me, qui evangelizabam fidem quam aliquando vastabam, non me magnificabant, sed Deum. Ergo ipse fecit, ut Saulus deposita tunica veteri, peccatis pannosa, caedibus sanguinea, ut deposita ista tunica, acciperet tunicam humilitatis, et fieret de Saulo Paulus.