Difficultas intelligendi isthaec verba ex eo quod non intelligatur videre ipsius Verbi. Forte dicat mihi, imo dicat nobis omnibus: Hoc enim quod dixi, Non potest Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: videre meum quomodo intelligis? videre meum quid est? Sequestra paululum formam servi, quam propter te suscepit. Etenim in illa forma servi Dominus noster oculos et aures habebat in carne, et illa forma humana qualem et nos portamus eadem figura corporis erat, eadem lineamenta membrorum. Caro illa venerat ex Adam: sed non erat ille Adam. Ergo Dominus ambulans sive in terra, sive in mari, sicut ei placuit, sicut voluit, quia quidquid voluit, potuit; inspexit quod voluit: jecit oculos, vidit; avertit oculos, et non vidit; a tergo erat qui sequebatur, ante erat qui videretur; oculis corporis quod ante erat, videbat. Divinitatem vero nihil latebat. Sepone, sepone, inquam, paululum formam servi: formam Dei vide, in qua erat antequam mundus fieret; in qua erat aequalis Patri: per eum hoc accipe et intellige quid tibi ait, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 19Philipp. II, 6 . Ibi eum vide, si potes; ut possis videre quid sit videre ipsius. In principio erat Verbum. Quomodo videt Verbum? Habetne oculos Verbum, an in illo se inveniunt oculi nostri, et oculi non carnales, sed oculi piorum cordium? Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 20Matth. III, 8 .