TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homo de suo mendax, ad Deum confugiat, ut sit verax. Dixit quidam in ecstasi sua, sicut legistis, sicut audistis: Omnis homo mendax. Inde fuit qui non credebat, nisi tetigisset corpus Domini. Mendacium ei videbatur, quod condiscipuli ejus verum loquebantur: et parum illi erat veritatem audire, volebat et tangere. Exhibuit autem illi hoc Dominus in his quae sequuntur in Evangelio postea recitanda 1Joan. XX, 25-27. Quicumque autem audit, Omnis homo mendax, non se debet figerere in mendacio, et nolle inde surgere, tanquam ratiocinari apud se rationem inaniter, tanquam homo mendax, et dicere sibi: Quando non ero homo? Si autem quamdiu hic sum homo, ero mendax; melius ego mendax ero, quam mentiatur Scriptura quae dicit, Omnis homo mendax. Si enim ego verax, Scriptura mendax erit. Sed quia Scriptura mendax esse non potest, ego mendax ero. Haec ibi garriens requiescere sibi securus videtur, tanquam in portu mendacii, ubi faciat naufragium. Bene tibi requiescere, quasi in isto portu, cupiebas; audi scopulum, in quem incurras: Perdes omnes qui loquuntur mendacium 2Psal. V, 7 . Et ista Scriptura Dei est, quae dicit, Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Ergo omnes perditurus est, quia Omnis homo mendax. Sed quid nobis dictum est? quid admoniti sumus? Quia de nostro mendaces sumus. Si autem veraces esse volumus, ad Dominum confugiamus. De illius veraces sumus, de nostro mendaces.

Notes

  1. 1. Joan. XX, 25-27
  2. 2. Psal. V, 7