Hoc loco abutuntur Manichaei.--Cum enim essemus in carne, ait Apostolus, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Hic videtur (quod non intelligentibus primum et grande periculum est) Apostolus reprehendere et culpare legem Dei. Dicit aliquis, Absit hoc ab animo qualiscumque christiani: quis hoc vel insanus audeat de Apostolo suspicari? Et tamen, fratres mei, verba ista male intellecta, fomitem insaniae furori Manichaeorum subministrarunt. Manichaei enim legem Dei per Moysen datam, dicunt non a Deo datam, et eam Evangelio contrariam esse contendunt. Et quando cum eis agitur, his testimoniis apostoli Pauli quae non intelligunt, conantur convincere, quid dicam, catholicos non intelligentes, et non potius negligentes? Non enim multum est, si quis velit esse diligens, post calumnias ab haeretico auditas, saltem considerare in codice circumstantiam lectionis. Quod si fecerit; ibi mox inveniet unde adversarium loquacem redarguat, unde hostes Legis rebellesque prosternat. Etsi enim tardus est ad intelligenda verba Apostoli, manifesta ibi laus est expressa legis Dei.