TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Isaaci historia et vera est et figurativa. Jam ergo non imprudenter dicimus quia Isaac et natus est Abrahae, et aliquid significavit. Sicut et immolare filium jussus obtemperat Deo, perducit ad locum, pervenit triduo, dimittit duos servos suos cum jumento, pergit ipse quo Deus praeceperat; levat lignum in altare, levat filium super lignum. Antequam veniat filius ad locum sacrificii, portat lignum quo levandus est. Deinde cum jam pene feriretur, sonat vox, ut parcatur: et non tamen sine sacrificio et sine sanguine fuso receditur. Apparet aries in vepre inhaerens cornibus, immolatur, peragitur sacrificium. Peracto sacrificio dicitur ad Abraham: Facio semen tuum, sicut stellas coeli et arenam maris; et obtinebit semen tuum civitates adversariorum; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod exaudisti vocem meam 17Gen. XXII, 17 et 18 . Vide ergo quando factum est, et quando fit commemoratio facti ipsius. Quando dicit ille Aries, Foderunt manus meas et pedes meos, et caetera. Quando peractum est illud in Psalmo sacrificium, tunc in ipso Psalmo dictum est, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium 18Psal. XXI, 17, 28 et 29 . Si commemorabuntur, dictum est, praesignatum est aliquando, quod fieri jam videmus.

Notes

  1. 17. Gen. XXII, 17 et 18
  2. 18. Psal. XXI, 17, 28 et 29