TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Saulus lupus, propter Stephani orationem mutatus in ovem. Putas verba ista audivit Saulus? Audivit, sed irrisit: et tamen ad orationem Stephani pertinebat. Adhuc grassabatur, et jam pro illo Stephanus exaudiebatur. Nostis enim jam, ut aliquid dicam de Saulo, et postea Paulo; utique nostis: in eodem libro scriptum est quemadmodum crediderit Paulus. Occiso Stephano persecutionem gravissimam Ecclesia Jerosolymis passa est. Fugati sunt fratres qui ibi erant: soli Apostoli remanserunt; caeteri fugabantur. Sed tanquam ardentes faces, quocumque veniebant, accendebant. Stulti Judaei, quando illos de Jerosolymis fugabant, carbones ignis in silvam mittebant. Adhuc Saulus, cui non suffecit occisus Stephanus, quod libenter recolimus, quia jam colimus, quid fecit? Accepit epistolas a sacerdotibus et Scribis, ut ubicumque inveniret viros viae hujus, id est, Christianos, alligatos adduceret ad supplicia sumenda, qualia sumpserat Stephanus. Et iratus ibat Saulus, ibat lupus ad caulas, ad greges Domini: ut rabidus lupus sanguinem sitiebat, caedes anhelabat, ibat per viam. Et ille desursum: Saule, Saule, quid me persequeris? Lupe, lupe, quid agnum persequeris? Ego quando sum occisus, leonem occidi. Quid me persequeris? Exue te lupo: esto de lupo ovis de ove pastor 8Act. VIII et IX.

Notes

  1. 8. Act. VIII et IX