Consilium salutis petens, nec lubenter audiens. Deus ipse servat quod pauperi datur. Audivimus divitem quemdam a bono magistro quaerentem consilium adipiscendae vitae aeternae. Magnum erat quod amabat, et vile erat quod contemnere nolebat. Itaque perverso corde audiens quem jam dixerat magistrum bonum, majore amore vilitatis, possessionem perdidit charitatis. Nisi vitam aeternam consequi vellet, consilium de habenda vita aeterna non requireret. Quid ergo est, fratres, ut verba ejus quem magistrum bonum ipse dixerat, de fideli doctrina sibi deprompta respueret? Magister ille bonus est antequam doceat; cum docuerit, malus? Antequam doceret, dictus est bonus. Non audivit quod voluit, sed audivit quod debuit: desiderans venerat, sed tristis abscessit. Quid, si ei diceretur, Perde quod habes? quando tristis abscessit, quia dictum est, Bene serva quod habes. Vade, inquit, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Forte times ne perdas? Vide quid sequitur: Et habebis thesaurum in coelo. Custodem tibi thesaurorum tuorum forte servulum aliquem posuisses: custos auri tui erit Deus tuus. Qui dedit in terra, ipse servat in coelo. Fortassis non dubitasset ille Christo commendare quod habebat, et ideo contristatus est, quia dictum est ei, Da pauperibus: tanquam in corde suo dicens, Si diceres, Da mihi, ego tibi in coelo servabo; non dubitarem dare Domino meo, magistro bono: nunc autem dixisti, Da pauperibus.