Simulatores in Ecclesia bonis operariis posteriores. Dominus ergo et in ipso numero discipulorum, quamvis ex peccatoribus omnes elegerit, priores tamen elegit perseveraturos in dilectione, quam Judam simulatorem. Non est quidem scriptum quo ordine electus sit; sed tamen notum est ante illum electos bonos; et non frustra ultimus numeratur 14Id. X, 1-4. Et post Domini ascensionem omnibus qui erant uno in loco Spiritus sanctus, secundum pollicitationem Domini desuper missus, infusus est: a quibus coepit Ecclesia, boni erant, et sine simulatione diligebant. Postea ergo simulatio coepit operari in Ecclesia: et ideo dilectio prior peperit. Triduo autem major est fructus dilectionis, ut jam possit agnosci continentia, et justitia, et exspectatio futurorum. Simulatio vero etsi pepererit, id est, etiamsi ad exiguum tempus peccatorum remissione laetata fuerit, tanquam somno saecularis cupiditatis oppressa, cum de spe coelestium dejecta praemiorum in terrenam requiem gravato corde reliditur, quasi dormiens effocat indulgentiam, quam credendo meruerat. Tales autem homines malunt justitiae nomine, quam veritate gaudere; bonumque opus alienum per obscuras fallacias, quasi per noctem vivum filium, mentiendo ad se transferre conantur. Nec solum aliorum bona opera sibi usurpant, sed aliis etiam objiciunt scelera sua, quasi mortuum filium supponentes.