Humilitas commendata in Chananaea. Magna contra superbiam medicina, Deus homo. Videte quemadmodum humilitas commendata est. Canem illam Dominus dixerat; non dixit, Non sum; sed dixit, Sum. Et Dominus continuo, quia se agnovit canem: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut petisti. Tu te agnovisti canem, ego te jam agnosco hominem. O mulier, magna est fides tua! petisti, quaesisti, pulsasti; accipe, inveni, aperiatur tibi. Videte, fratres, quemadmodum in hac muliere quae Chananaea erat, id est, quae de Gentibus veniebat, et typum, hoc est, figuram Ecclesiae gerebat, maxime humilitas commendata est. Etenim gens Judaea, ut ab Evangelio repelleretur, superbia inflata est, quod Legem accipere meruisset, quod de ipsa gente Patriarchae processerint, Prophetae exstiterint, Moyses Dei servus miracula magna, quae audivimus in Psalmo, in Aegypto fecerit, per mare Rubrum aquis recedentibus populum duxerit, Legem acceperit, quam ipso populo dederit 12Psal. CV. Erat unde extolleretur gens Judaea, et per ipsam superbiam factum est ut Christo nollet humiliari auctori humilitatis, repressori tumoris, medico Deo, qui propter hoc, cum Deus esset, homo factus est, ut se homo hominem cognosceret. Magna medicina. Haec medicina si superbiam non curat, quid eam curet nescio. Deus est, et fit homo: seponit divinitatem, id est, quodammodo sequestrat, hoc est, occultat quod suum erat, apparet quod acceperat. Fit ille homo, cum sit Deus: et non se agnoscit homo hominem, id est, non se mortalem agnoscit, non se agnoscit fragilem, non se agnoscit peccatorem, non se agnoscit aegrotum, ut quaerat vel aegrotus medicum! sed quod est periculosius, sanus sibi videtur!