TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De quadragenario numero in generationibus Domini. Quadragenarii numeri significatus. In generationibus sane quas enumerat Matthaeus, quadragenarius numerus eminet. Habent enim istum morem divinae Scripturae, ut quod excesserit certos articulos numerorum aliquando non computent. Sic etiam quadringenti anni dicuntur post quos egressus est populus Israel ex Aegypto 58Gen. XV, 13, et Act. VII, 6; cum sint quadringenti triginta. Sic et una generatio quae quadragenarium numerum excedit, non aufert huic numero principatum. Hic autem numerus vitam significat, qua in hac terra laboratur, quamdiu peregrinamur a Domino, in qua necessaria est dispensatio temporaliter praedicandae veritatis. Denarius enim numerus, quo significatur perfectio beatitudinis, quater multiplicatus, propter tempus quadripartitum, et mundum quadripartitum, quadragenarium numerum facit. Propterea quadraginta diebus jejunatum est, et a Moyse 59Deut. IX, 9, et ab Elia 60III Reg. XIX, 8, et ab ipso Mediatore Domino nostro Jesu Christo 61Matth. IV, 2: quia in hoc tempore necessaria est a corporalibus illecebris continentia. Quadraginta quoque annos in eremo populus peregrinatus est 62Num. XXXII, 13: quadraginta diebus diluvium factum est 63Gen. VII, 4. Quadraginta dies post resurrectionem Dominus cum discipulis conversatus est, persuadens eis resuscitati corporis veritatem 64Act. I, 3: ubi significavit in hac vita, qua peregrinamur a Domino, quod numerus quadragenarius, sicut dictum est, mystice insinuat necessariam nobis memoriam Dominici Corporis, quam in Ecclesia facimus, donec veniat 65I Cor. XI, 26. Ad hanc ergo vitam quoniam descendit Dominus noster, et Verbum caro factum est, ut traderetur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram 66Rom. IV, 25; quadragenarium numerum Matthaeus secutus est: ut una generatio quae ibi excedit quadragenarium numerum, vel non impediat, sicuti triginta illi anni non impediunt quadringentorum perfectionem; vel hoc etiam ipsa significet, quia ipse Dominus quo juncto fiunt quadraginta unum, ita descendit ad hanc vitam portaturus peccata nostra, ut tamen ab hac vita, propria et singulari excellentia, qua ita homo est ut etiam Deus sit, inveniatur exceptus. De hoc enim solo dicitur, quod de nullo homine sancto, quantalibet sapientia justitiaque perfecto, dici potuit aut poterit: Verbum caro factum est 67Joan. I, 14 .

Notes

  1. 58. Gen. XV, 13, et Act. VII, 6
  2. 59. Deut. IX, 9
  3. 60. III Reg. XIX, 8
  4. 61. Matth. IV, 2
  5. 62. Num. XXXII, 13
  6. 63. Gen. VII, 4
  7. 64. Act. I, 3
  8. 65. I Cor. XI, 26
  9. 66. Rom. IV, 25
  10. 67. Joan. I, 14