Ad judices. De muliere adultera. Alloquamur tamen et eos qui secundum istam visibilem et popularem intelligentiam judicant terram. Judicant enim terram reges, duces, principes, judices: unusquisque pro munere quod accepit in terra, judicat terram. Quid est autem quod dicitur, Judicat terram, nisi, Judicat homines qui sunt in terra? Nam si terram proprie non accipias, nisi quam calcas; agricolis ergo dictum est, Qui judicatis terram. Porro autem si reges judicant terram, et quisquis sub regibus potestatem accepit a regibus; erudiantur et ipsi: quia terra judicat terram; et timere debet eum qui est in coelo terra judicans terram. Parem quippe suum judicat, homo hominem, mortalis mortalem, peccator peccatorem. Si enim procedat in medium dominica illa sententia, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat; nonne omnis judicans terram terrae motum patitur? Evangelicum capitulum recolamus. Pharisaei tentantes Dominum, adduxerunt ante eum mulierem in adulterio deprehensam; de quo peccato poena fuerat Lege definita, Lege scilicet data per Moysen famulum Dei 9Levit. XX, 10. Hac ergo complexione dolosa et fraudulenta ad Dominum Pharisaei accesserunt, ut si juberet lapidari mulierem diffamatam, perderet mansuetudinem; si autem quod Lex jusserat prohiberet, peccasse teneretur in Legem. Sicut autem interrogantes de tributo Caesari reddendo, ore suo cepit, vicissim interrogans cujus esset prolatus nummus, cujus haberet imaginem et superscriptionem. Respondentes enim ipsi qui interrogaverant, in nummo esse imaginem Caesaris; respondit eis secundum os ipsorum, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 10Luc. XX, 22-25 ; ut admoneret sic reddendam Deo in homine imaginem Dei, quemadmodum in nummo imago sua redditur Caesari. Ita et in ista adultera interrogatores interrogavit, et ideo judices judicavit. Non prohibeo, inquit, lapidari quam lapidari Lex jussit; sed quaero a quibus. Non enim resisto, sed Legis ministrum requiro. Denique audite: Lapidare vultis secundum Legem? Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat.