TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pastor malus non in eo quod de suo, sed in eo quod de Dei profert, audiendus. Sed videamus, ut dixi, quomodo revocet Deus oves a pastoribus malis. Jam commemoravi: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Et non vos ipsi pascunt, sed Deus; quia velint nolint pastores, ut perveniant ad lac et lanam, verba Dei dicturi sunt. Qui praedicas non furandum, furaris 42Rom. II, 21 , dicit Apostolus ad eos qui bona dicunt et mala faciunt. Tu audi praedicantem, ne fureris: noli imitari furantem. Si furantem imitari volueris, ipse te pascit facto suo: tibi venenum subministrat, non cibum. Si vero hoc ab illo audis, quod non dicit de suo, sed de Dei; non potest quidem uva de spinis legi 43nam et ipsa Domini sententia est, Nemo colligit de spinis uvam, et de tribulis ficus [Matth. VII, 16]: nec ideo tamen quasi calumnieris Domino tuo, et dicas, Domine, noluisti me, quia fieri non potest, de spinis legere uvam: et rursus dixisti mihi de quibusdam: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Nempe mala facientes utique spinae sunt. Quomodo vis de spinis me colligere uvam verbi tui? Respondebitur: Non est illa uva spinarum; sed aliquando increscens sarmentum implicat se in sepem, et pendet uva inter densa spinarum, sed non surgit de radice spinarum. Tu si esurieris, et aliud non habes unde sumas, caute manum mitte, ne lacereris ab spinis, id est, ne facta imiteris malorum; et lege uvam inter spinas pendentem, sed de vite nascentem. Ad te perveniat botri alimentum: spinis servatur ignis tormentum.

Notes

  1. 42. Rom. II, 21
  2. 43. nam et ipsa Domini sententia est, Nemo colligit de spinis uvam, et de tribulis ficus [Matth. VII, 16]