TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Transitus Evangelii ad Gentes figuratus in transmigratione Babylonis. Mementote Jechoniam sine ulla culpa improbatum, inde destitisse regnare, et fecisse transitum ad Gentes, cum transmigratum est in Babyloniam: et attendite praemonstratam imaginem rerum futurarum in Domino Jesu Christo. Noluerunt enim Judaei sibi regnare Dominum nostrum Jesum Christum, in quo nullam culpam invenerunt. Reprobatus est in se, reprobatus etiam in servis suis; et transitum est in Gentes, tanquam in Babyloniam. Hoc enim et Jeremias prophetabat, jubere Dominum ut irent in Babyloniam. Et quicumque alii Prophetae dicebant populo ut non irent in Babyloniam, Jeremias pseudoprophetas arguebat. Qui Scripturas legunt, recordentur nobiscum: qui non legunt, credant nobis. Minabatur ergo Jeremias ex persona Domini eis qui nolebant ire in Babyloniam: eis autem qui irent, promittebat ibi quietem, et quamdam felicitatem in novellandis vineis et plantandis hortis et ubertate fructuum 12Jerem. XXVII. Quomodo ergo jam non in figura, sed in veritate populus Israel transit in Babyloniam? Unde erant Apostoli? Nonne de gente Judaeorum? Unde ipse Paulus? Nam et ego, inquit, Israelita sum, ex semine Abrahae, ex tribu Benjamin 13Rom. XI, 1 . Crediderunt ergo in Dominum multi de Judaeis. Inde electi sunt Apostoli: inde erant plus quam quingenti fratres, qui Dominum post resurrectionem videre meruerunt 14I Cor. XV, 6: inde erant centum viginti in domo, quando Spiritus sanctus advenit 15Act. I, 15, et II, 1-4. Quid autem dicit Apostolus in Actibus Apostolorum, cum respuerent verbum veritatis Judaei? Ad vos, inquit, missi eramus; sed quoniam respuistis verbum Dei, ecce convertimus nos ad Gentes 16Act. XIII, 46 . Facta est ergo transmigratio in Babyloniam secundum spiritualem dispensationem temporis Incarnationis Domini, quae tunc praesignata est tempore Jeremiae. Sed quid dicit Jeremias transmigrantibus de his Babyloniis? Quia in pace ipsorum erit, inquit, pax vestra 17Jerem. XXIX, 7 . Cum ergo transmigraret etiam per Christum et Apostolos Israel in Babyloniam, hoc est Evangelium veniret ad Gentes, quid dicit Apostolus quasi ex voce tunc Jeremiae? Obsecro ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt constituti; ut quietam et tranquillam vitam agamus, cum omni pietate et castitate 18I Tim. II, 1 et 2 . Nondum erant reges christiani, et orabat pro eis. Orans ergo Israel in Babylonia, exauditus est. Exauditae sunt voces Ecclesiae, facti sunt christiani: et videtis impleri quod figuraliter dictum est, In eorum pace, erit pax vestra. Acceperunt enim pacem Christi, et destiterunt persequi Christianos; ut jam in securitate pacis aedificarentur ecclesiae, et plantarentur populi in agricultura Dei, et fructificarent omnes gentes fide, spe et charitate quae est in Christo.

Notes

  1. 12. Jerem. XXVII
  2. 13. Rom. XI, 1
  3. 14. I Cor. XV, 6
  4. 15. Act. I, 15, et II, 1-4
  5. 16. Act. XIII, 46
  6. 17. Jerem. XXIX, 7
  7. 18. I Tim. II, 1 et 2