TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Infirmitatem animi sui confitetur Apostolus. Dic nobis, sancte Apostole, alium aliquem manifestiorem locum, non ubi quaeris immortalitatem, sed ubi confiteris infirmitatem. Et hic jam susurratur, jam contradicitur. Videor mihi audire quorumdam cogitationes, et hic dicitur mihi: Verum est, novi quid dicturus es: confitetur infirmitatem, sed carnis, non mentis; confitetur infirmitatem, sed corporis, non animi: in animo autem est perfecta justitia, non in corpore. Nam quis ignorat utique Apostolum in corpore fuisse fragilem, corpore fuisse mortalem, sicut dicit: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus 5II Cor. IV, 7 ? Quid tibi ergo cum vase fictili? De thesauro aliquid loquere. Si aliquid minus habuit, si erat quod ei ad aurum justitiae posset addi, inveniamus. Ipsum audiamus, ne injuriosi existimemur. Et ne magnitudine revelationum mearum, Apostolus dicit: In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Nempe hic agnoscitis Apostolum habentem magnitudinem revelationum, et timentem elationis praecipitium. Ut ergo noveris quia et ipse Apostolus, qui volebat alios salvos facere, adhuc curabatur: ut noveris quia et ipse adhuc curabatur; si magnipendis ipsius honorem, audi quid medicus ei apposuerit ad tumorem: audi non me, ipsum audi. Audi confitentem, ut sentias docentem. Audi: Et ne magnitudine revelationum mearum extollar. Ecce jam possum dicere apostolo Paulo: Ne extollaris, sancte Apostole? Tu ne extollaris, adhuc cavendum est? Tu ne extollaris, adhuc timendum est? Tu ne extollaris, adhuc huic infirmitati medicina quaerenda est?

Notes

  1. 5. II Cor. IV, 7