TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pia opera pro Ecclesiae obtinenda pace. Jejunium solemne post Pentecosten. Hospitalitas in eos qui Carthaginem veniunt collationis causa. Talia dicite ardenter, dicite leniter. Dicite ardentes fervore charitatis, non tumore dissensionis, et deprecamini nobiscum Dominum solemnibus jejuniis. Quae jam reddimus Deo, reddamus et pro causa. Jam enim jejunamus post Pentecosten solemniter: et utique jejunaremus, etiamsi ista causa non esset. Quid ergo debemus fratribus nostris, quos in nomine Domini Dei nostri, medici nostri, curandos sanandosque suscipimus, illi offerentes ut sanentur, non nobis manus medici praesumentes? Sed quid facimus? Deprecemur ipsum medicum, jejunantes humili corde, pia confessione, timore fraterno. Exhibeamus Domino pietatem, fratribus charitatem. Crescant enim eleemosynae nostrae, quibus exaudiantur facilius orationes nostrae. Hospitalitatem sectamini. Tempus est: servi Dei veniunt. Tempus est, occasio est, quare perit? Attende quid habes in coenaculo domus tuae. Attende et sursum quid reponas, quid tibi serves, de quo thesauro solo securus es. Pone sursum, commenda non servo tuo, sed Domino tuo. Numquid illic times ne fur obrepat, ne effractor invadat, ne hostis turbulentus eripiat? Fac ut habeas quod tibi reddatur. Nec hoc tibi redditur, quod posueris. Feneratorem te vult Dominus, sed suum, non proximi tui.