In defunctorum exsequiis quid recogitandum. Quando celebramus dies fratrum defunctorum, in mente habere debemus, et quid sperandum, et quid timendum sit. Secundum hoc enim sperandum est, quoniam pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus 1Psal. CXV, 15 : secundum hoc autem timendum est, quia mors peccatorum pessima 2Psal. XXXIII, 22 . Ideoque propter spem, In memoria aeterna erit justus: propter timorem, Ab auditu malo non timebit 3Psal. CXI, 7 . Erit enim auditus quo nullus sit pejor, quando dicetur sinistris, Ite in ignem aeternum. Ab hoc auditu malo justus non timebit. Erit enim ad dexteram inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 4Matth. XXV, 41, 34 . In hac autem vita, quae media ante summa bona et ante summa mala ducitur, in medio bonorum malorumque mediorum, id est, in neutra parte summorum; quia et bona quaecumque hic fuerint homini, in comparatione bonorum aeternorum nulla sunt; et mala quaecumque in hac vita experitur homo, in comparatione ignis aeterni nec comparanda sunt: in hac ergo medietate vitae, illud quod audivimus nunc ex Evangelio, tenere debemus, Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivit. Et vitam pronuntiat, et mortem non negat. Qui credit in me, licet moriatur, vivit. Quid est, licet moriatur, vivit? Licet moriatur corpore, vivit spiritu. Deinde adjungit: Et qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum 5Joan. XI, 26, 25 . Certe licet moriatur; quomodo, si non morietur? Sed licet moriatur ad tempus, non morietur in aeternum. Sic ista solvitur quaestio, ut non sint inter se contraria verba veritatis, et possint instruere affectum pietatis. Ergo licet corpore morituri simus, vivimus si credimus.