Negare se quomodo debeat Christi discipulus. Quid est, rogo vos, Si quis vult post me venire, neget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me? Intelligimus quid est, Tollat crucem suam; sustineat tribulationem suam: tollat enim est ferat, sufferat. Patienter, inquit, accipiat omnia quae patitur propter me. Et sequatur me. Quo? Quo eum novimus isse post resurrectionem. Ascendit enim in coelum, et sedet ad dexteram Patris. Ibi nos etiam collocavit. Interim praecedat spes, ut sequatur res. Quomodo debeat praecedere spes, noverunt qui audiunt, Sursum cor. Restat autem quaerere, quantum adjuvat Dominus, et discutere, et illo aperiente intrare, et illo donante invenire, et vobis quod invenire potuerimus depromere, quid sit quod ait, Neget se. Quomodo negat se qui amat se? Ita vero rationis est, sed humanae: homo mihi dicit, Quomodo negat se qui amat se? Sed dicit Deus homini, Neget se, si amat se. Amando enim se, perdit se: negando se, invenit se. Qui amat, inquit, animam, suam, perdet eam 2Joan. XII, 25 . Jussit qui novit quid jubeat, quia scit consulere qui novit instruere, et novit reparare qui dignatus est creare. Qui amat, perdat. Luctuosa res est perdere quod amas. Sed interdum et agricola perdit quod seminat. Profert, spargit, abjicit, obruit. Quid miraris? Iste contemptor et perditor avarus est messor. Quid factum sit, hiems et aestas probavit; ostendit tibi gaudium metentis consilium seminantis. Ergo qui amat animam suam, perdet eam. Qui fructum in ea quaerit, seminet eam. Hoc est ergo neget se, ne perverse eam amando perdat se.