TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nec ipse Apostolus voluit in se poni spem, sed in veritate quam annuntiabat. Quod per ipsum dicebatur melius erat, quam ipse per quem annuntiabatur. Licet si nos, inquit. Parum est, audi sequentia: aut angelus, inquit, de coelo annuntiaverit vobis aliquid praeterquam quod accepistis, anathema sit 5Galat. I, 8 . Videbat posse falsum mediatorem transfigurare se in angelum lucis, et aliquid falsum annuntiare. Sicut ergo superbi homines volunt se adorari pro Deo, sibi arrogare quidquid possunt, se nominari, et si fieri potest, Christum ipsum gloria transire: ita diabolus et angeli ejus. Donatum Donatistae pro Christo habent. Si audiant aliquem paganum detrahentem Christo, forsitan patienter ferant, quam si audiant detrahentem Donato.

Notes

  1. 5. Galat. I, 8