TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Superbis absconduntur mysteria, parvulis autem revelantur. Denique attende quod sequitur, et vide unde tota causa pendeat: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt 4Rom. I, 18-22 . Sibi arrogando quod praestiterat Deus, tulit quod dederat Deus. Ergo superbis ipse abscondit se, qui per creaturam diligenter scrutantibus Creatorem insinuaverat nonnisi se. Bene ergo Dominus, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: sive ab illis qui multiplicibus disputationibus et solertissima inquisitione ad investigationem creaturae pervenerunt, sed Creatorem minime cognoverunt; sive ab illis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt et gratias egerunt, et videre perfecte aut salubriter non potuerunt, quia superbi fuerunt. Abscondisti ergo haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quibus parvulis? Humilibus. Dic super quem requiescit Spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea 5Isai. LXVI, 2 . Haec verba Petrus tremuit; Plato non tremuit. Teneat piscator, quod perdidit nobilissimus disputator. Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Abscondisti superbis, et revelasti humilibus. Quae sunt ipsa? Non enim cum hoc diceret, coelum et terram attendebat, et quasi manu demonstrabat, cum diceret haec. Quis enim non videt haec? Vident boni, vident mali: quia facit solem suum oriri super bonos et malos 6Matth. V, 45. Quae sunt ergo ista? Omnia mihi tradita sunt a Patre meo 7Id. XI, 27 .

Notes

  1. 4. Rom. I, 18-22
  2. 5. Isai. LXVI, 2
  3. 6. Matth. V, 45
  4. 7. Id. XI, 27