Vult homo non esse concupiscentias, nec facit quod vult. Modo autem, quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, contentio mortis est: non quod volumus facimus. Quare? Quia volumus ut nullae sint concupiscentiae, sed non possumus. Velimus nolimus, habemus illas: velimus nolimus, titillant, blandiuntur, stimulant, infestant, surgere volunt. Premuntur, nondum exstinguuntur; quamdiu caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Numquid hoc etiam cum mortuus fuerit homo? Absit. Deponis carnem, quomodo tecum trahis concupiscentias carnis? Sed si bene pugnasti, reciperis ad quietem. De qua quiete coronandus es, non damnandus: ut postea perducaris ad regnum. Ergo quamdiu hic vivitur, fratres, sic est: sic et nos qui senuimus in ista militia, minores quidem hostes habemus: sed tamen habemus. Fatigati sunt quodam modo hostes nostri jam etiam per aetatem: sed tamen etiam fatigati non cessant qualibuscumque metibus infestare senectutis quietem. Acrior pugna juvenum est: novimus eam, transivimus per eam. Caro ergo concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis. Quid enim vultis, o sancti, o boni praeliatores, o fortes milites Christi? quid vultis? Ut non sint omnino concupiscentiae malae. Sed non potestis. Exercete bellum, sperate triumphum. Modo enim interim pugnatur. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis: id est, ut omnino nullae sint concupiscentiae carnis.