TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Perpetuae victoria de diabolo. Delectat autem piam mentem tale spectaculum contueri, quale sibi beata Perpetua de se ipsa revelatum esse narravit, virum se factam certasse cum diabolo. Illo quippe certamine in virum perfectum etiam ipsa currebat, in mensuram aetatis plenitudinis Christi 2Ephes. IV, 13. Merito ille vetus ac veterator inimicus, ne ullas praeteriret insidias, qui per feminam deceperat virum, quia viriliter secum agentem feminam sensit, per virum eam superare tentavit. Nec maritum supposuit, ne illa quae jam superna cogitatione habitabat in coelis, suspicionem desiderii carnis erubescendo permaneret fortior; sed patrem verbis deceptionis instruxit, ut religiosus animus, qui non molliretur voluptatis instinctu, pietatis impetu frangeretur. Ubi sancta Perpetua tanta patri moderatione respondit, ut nec praeceptum violaret, quo debetur honor parentibus, nec dolis cederet, quibus altior agebat inimicus. Qui undique superatus, eumdem patrem ejus virga percuti fecit; ut cujus verba contempserat, saltem verbera condoleret. Ibi vero doluit illa senis parentis injuriam; et cui non praebuit assensum, servavit affectum. Oderat quippe in illo stultitiam, non naturam; et ejus infidelitatem, non originem suam. Majore igitur gloria tam dilectum patrem male suadentem fortiter repulit, quem vapulantem videre sine moerore non potuit. Proinde et dolor ille nihil retraxit robori fortitudinis, et aliquid addidit laudibus passionis. Diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum 3Rom. VIII, 28 .

Notes

  1. 2. Ephes. IV, 13
  2. 3. Rom. VIII, 28