TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccator nullus desperet, sed ad poenitentiam confugiat. Mutatio vitae et satisfactio pro commissis. Sed de utilitate ac salubritate poenitentiae, ut quod instituimus aliquando peragamus: si jam de sanitate desperans addis peccata peccatis, sicut scriptum est, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit 64Prov. XVIII, 3 : noli contemnere, noli desperare; clama etiam de profundo ad Dominum, et dic ei: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem obsecrationis meae. Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Quoniam apud te propitiatio est 65Psal. CXXIX, 1-4 . De tali profundo Ninivitae clamaverunt, et hanc propitiationem invenerunt: faciliusque est evacuata comminatio Prophetae, quam humiliatio poenitentiae 66Jonae III. Hic fortasse dicis: Sed ego jam baptizatus sum in Christo, a quo omnia mihi peccata praeterita dimissa sunt; vilis factus sum nimis iterans vias meas, et canis horribilis oculis Dei, conversus ad vomitum suum. Quo abibo a spiritu ejus? et a facie ejus quo fugiam? Quo, frater, nisi ad ejus misericordiam poenitendo, cujus potestatem peccando contempseras? Nemo enim recte fugit ab illo, nisi ad illum, ab ejus severitate ad ejus bonitatem. Quis enim locus te excipiet fugientem, ubi ejus praesentia te non inveniat? Si ascenderis in coelum, ibi est: si descenderis ad infernum, adest. Recipe ergo pennas tuas in directum, et habita in spe in extrema hujus saeculi: etenim illuc manus sua deducet te, et perducet te dextera sua 67Psal. CXXXVIII, 7-10. Quidquid enim feceris, quaecumque peccaveris; adhuc in hac vita es, unde te Deus omnino, si sanare nollet, auferret. Cur ergo ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit 68Rom. II, 4? Qui enim clamando non tibi persuasit ut non recederes, parcendo clamat ut redeas. Intuere David regem: jam utique et ipse illius temporis sacramenta perceperat, jam utique circumcisus erat, quod patres nostri pro Baptismo habebant. Nam ad hoc dicit Apostolus sanctum Abraham signaculum justitiae fidei recepisse 69Id. IV, 11. Jam etiam unctus erat unctione venerabili, qua regale sacerdotium praefigurabatur Ecclesiae. Repente autem factus et adulterii et homicidii reus, non frustra tamen de tam immani et abrupto profundo sceleris poenitens clamavit ad Dominum, dicens: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Quo tandem merito, nisi quia item dicit: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper? Quid autem obtulit Domino unde illum propitiaret sibi? Quoniam si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit 70Psal. L, 11, 5, 18, 19 . Non solum ergo devote obtulit, sed etiam ista dicendo quid offerri oporteret ostendit. Non enim sufficit mores in melius commutare, et a factis malis recedere; nisi etiam de his quae facta sunt, satisfiat Deo per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus 71Matth. V, 7 . Non enim dictum est, ut tantum abstineamus a peccatis: Sed et de praeteritis, inquit, deprecare Dominum, ut tibi dimittantur 72Eccli. XXI, 1 . Et Petrus jam erat fidelis, jam in Christo et alios baptizaverat. Intuere ergo Petrum praesumentem accusatum, timentem vulneratum, flentem sanatum. Jam etiam post adventum de coelo Spiritus sancti, quidam Simon pecunia voluit eumdem Spiritum sanctum emere, sceleratissimum et impium mercimonium cogitans, jam baptizatus in Christo: et tamen poenitentiae consilium ab ipso Petro correptus accepit 73Act. VIII, 13-22. Dicit etiam apostolus Paulus, qui utique fidelibus mittebat Epistolas: Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et luxuria, et fornicatione quam gesserunt 74II Cor. XII, 21 . Circumstant ergo nos et praecepta recte faciendi, et exempla non tantum recte facientium, sed etiam poenitentium ad recipiendam salutem, quae fuerat amissa peccando. Sed fac incertum esse utrum ignoscat Deus. Quid perdit, cum supplicat Deo, qui salutem perdere non dubitavit, cum offenderet Deum? Quis enim certus est quod etiam imperator ignoscat? Et tamen pecunia funditur, maria transmeantur, procellarum incerta subeuntur; et pene ut mors evitetur, mors ipsa suscipitur. Supplicatur deinde per homines homini: sine dubitatione fiunt ista, cum sit dubium quo fine proveniant. Et tamen certiores sunt claves Ecclesiae, quam corda regum: quibus clavibus quodcumque in terra solvitur, etiam in coelo solutum promittitur 75Matth. XVI, 19. Et multo est honestior humilitas, qua se quisque humiliat Ecclesiae Dei: et labor minor imponitur, et nullo temporalis mortis periculo mors aeterna vitatur.

Notes

  1. 64. Prov. XVIII, 3
  2. 65. Psal. CXXIX, 1-4
  3. 66. Jonae III
  4. 67. Psal. CXXXVIII, 7-10
  5. 68. Rom. II, 4
  6. 69. Id. IV, 11
  7. 70. Psal. L, 11, 5, 18, 19
  8. 71. Matth. V, 7
  9. 72. Eccli. XXI, 1
  10. 73. Act. VIII, 13-22
  11. 74. II Cor. XII, 21
  12. 75. Matth. XVI, 19