TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Resurrectio talis speranda qualis in Christo praecessit. Angeli apud Abraham vere manducarunt. Sed, ut dixi, fratres, nunc de hac re spatium non est disserendi: illud dico, hoc nos sperare debere in resurrectione mortuorum, quod expressum est in capite nostro, quod expressum est in corpore Domini nostri Jesu Christi. Quisquis aliud sperat, jam non aedificat super fundamentum, non solum aurum, argentum et lapides pretiosos, sed nec ipsam stipulam. Extra enim ponit totum, quia non in Christo ponit. Resurrexit ergo Dominus noster in eo corpore, in quo sepultus est. Resurrectio promittitur Christianis. Talem resurrectionem speremus, qualis in Domino nostro praecessit omnium nostrum fidem. Ad hoc enim praevenit, ut fides nostra superaedificetur. Quid igitur? Quomodo non tales, quales nunc sumus? Caro enim Domini nostri Jesu Christi resurrexit, sed ascendit in coelum. In terra officia humana servavit, ut persuaderet hoc resurrexisse quod sepultum erat. Numquid autem et in coelo talis cibus est? Nam et Angelos officia humana in terra legimus exsecutos. Venerunt ad Abraham, et manducaverunt; et cum Tobia angelus fuit, et manducavit. Quid dicimus, quia phantasma erat illa manducatio, et non erat vera? Nonne manifestum est, quod vitulum occidit Abraham, panes fecit, et ad mensam posuit; ministravit angelis, et manducaverunt 13Gen. XVIII, 1-9? Omnia ista manifestissime facta et manifestissime expressa sunt.

Notes

  1. 13. Gen. XVIII, 1-9