TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Raptoris eleemosynae Deo non acceptae. Sed ait mihi raptor rerum alienarum: Ego similis illius divitis non sum. Agapes facio, vinctis in carcere victum mitto, nudos vestio, peregrinos suscipio. Dare te putas? Tollere noli, et dedisti. Cui dederis, gaudet; cui abstuleris, plorat: quem duorum istorum exauditurus est Dominus? Dicis ei cui dederis: Gratias age quia accepisti. Sed alter tibi ex alia parte dicit: Ego gemo cui abstulisti. Et pene totum tenuisti, et exiguum illi dedisti. Si ergo quod alteri abstulisti egentibus dedisses, nec talia opera diligit Deus. Dicit tibi Deus: Stulte, jussi ut dares, sed non de alieno. Si habes, da de tuo: si non habes quod des de tuo, melius nulli dabis, quam alteros spoliabis. Dicturus est Dominus Christus, cum in judicio suo sederit, et alios ad dexteram et ad sinistram alios separaverit, bene operantibus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; sterilibus autem, qui nihil boni in pauperes operati sunt: Ite in ignem aeternum. Et quae dicturus est bonis? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera. Et respondebunt illi: Domine, quando te vidimus esurientem? Et ille ad eos: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Intellige ergo, stulte, qui vis eleemosynam facere de rapina, quoniam si quando pascis christianum, pascis Christum; quando spolias christianum, spolias Christum. Attendite quid sinistris dicturus est: Ite in ignem aeternum. Quare? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; nudus fui, et non vestistis me 6Matth. XXV, 34, etc. . Ite. Quo? In ignem aeternum. Prorsus ite. Quare? Nudus fui, et non vestistis me. Si ergo in ignem aeternum ibit cui dicturus est Christus, Nudus fui, et non vestisti me; quem locum in igne aeterno habebit cui dicturus est, Vestitus fui, et spoliasti me?

Notes

  1. 6. Matth. XXV, 34, etc.