TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aliud stolidum consilium. Non ergo bonum consilium dedit avaritia. Ecce jussit ut serves, et non invenit dare locum ubi serves. Dicat etiam consequentia, Consule in posterum. In quantum posterum? In dies paucos et incertos. Dicit, Consule in posterum, homini fortassis victuro nec in crastinum. Sed ecce vivat quantum putat avaritia, non quantum ostendit, non quantum docet, non quantum fidit: sed quantum putat vixerit, senuerit, finierit; adhuc senex incurvus, baculo innixus, lucrum quaerit, et audit avaritiam dicentem, Consule in posterum. In quod posterum? Jam exspirans loquitur. Propter filios tuos, inquit. Utinam vel illos senes non avaros haberemus, qui filios non habent. Etiam ipsis, etiam talibus, etiam iniquitatem suam nulla pietatis imagine excusantibus non cessat dicere, Consule in posterum. Sed forte ipsi cito erubescunt: illos videamus qui filios habent, utrum certi sint filios suos possessuros esse quae reliquerint. Intendant cum vivunt, filios aliorum, alios alienis improbitatibus quod habuerant amittentes, alios propria nequitia quod possederant consumentes: et remanent inopes filii divitum. Parcite nasci servi avaritiae. Sed possidebunt hoc, inquit, filii mei. Incertum est: non dico, Falsum est; sed quod feceris, incertum est. Postremo, fac certum: quid eis vis relinquere? Quod acquisisti tibi. Certe quod acquisisti relictum non erat, et habes. Si tu habere potuisti quod tibi relictum non est, poterunt ergo habere et illi quod tu non reliqueris.