Tria poenitentiae genera. Prima poenitentia, ante Baptismum. Tres sunt autem actiones poenitentiae, quas mecum vestra Eruditio recognoscit. Sunt enim usitatae in Ecclesia Dei, et diligenter attendentibus notae. Una est quae novum hominem parturit, donec per Baptismum salutare omnium praeteritorum fiat ablutio peccatorum: ut tanquam puero nato dolores transeant, quibus viscera urgebantur ad partum, et tristitiam laetitia consequatur. Omnis enim qui jam arbiter voluntatis suae constitutus est, cum accedit ad Sacramenta fidelium, nisi eum poeniteat vitae veteris, novam non potest inchoare. Ab hac poenitentia, cum baptizantur, soli parvuli sunt immunes: nondum enim uti possunt libero arbitrio. Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur; ut quascumque maculas delictorum per alios, ex quibus nati sunt, contraxerunt, aliorum etiam interrogatione ac responsione purgentur. Verissime quippe in Psalmis plangitur, Ecce in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit 7Psal. L, 7 . Item quod scriptum est, non esse mundum in conspectu Dei, nec infantem, cujus est vita diei unius super terram 8Job XIV, 4, sec. LXX. Exceptis ergo talibus, de quorum ordine ac merito in futura illa, quae promittitur, sorte sanctorum, velle amplius quaerere, hominum modulum excedit; pie tamen creditur eis prodesse ad spiritualem salutem, quod ecclesiasticae auctoritatis per totum orbem terrarum tam firmo robore custoditur: caeterorum hominum nullus transit ad Christum, ut incipiat esse quod non erat, nisi eum poeniteat fuisse quod erat. Haec prima poenitentia praecipitur Judaeis, dicente apostolo Petro, poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi 9Act. II, 38 . Talis ab ipso Domino imperabatur, cum diceret: Poententiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum 10Matth. IV, 17 . De hac etiam Joannes Baptista, plenus Spiritu sancto, praecursor et praeparator viae Domini ita dicit: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae 11Id. III, 7, 8 .
Sermones
Notes
- 7. Psal. L, 7
- 8. Job XIV, 4, sec. LXX
- 9. Act. II, 38
- 10. Matth. IV, 17
- 11. Id. III, 7, 8