Peccator pereat, ne homo pereat. Certe, fratres, modo pereant peccatores, et non pereunt peccatores. Si incipiant juste vivere, peribunt utique peccatores, sed non peribunt homines. Homo peccator, duo nomina sunt: homo unum nomen est, et peccator unum nomen est. In his duobus nominibus intelligimus quia unum horum Deus fecit, alterum horum homo fecit. Hominem enim Deus fecit, peccatorem se ipse homo fecit. Quid ergo contremiscis, quando tibi dicit Deus, Pereant peccatores a facie mea? Hoc tibi dicit Deus: Pereat in te quod tu fecisti, et servo quod ego feci. Et modo ardet ignis in calore verbi, res est in fervore Spiritus sancti, sicut diximus jamdudum, quia scriptum est in alio psalmo, Nec est qui se abscondat a calore ejus. Spiritum autem sanctum esse calorem dicit Apostolus, Spiritu ferventes 14Rom. XII, 11 . Ergo pro facie Dei, tibi pone interim Scripturam Dei: liquesce ab illa; poeniteat te, cum audis haec de peccatis tuis. Cum autem te poenitet, et cum te ipsum excrucias sub calore verbi, cum etiam lacrymae currunt, nonne cerae tabescenti, et tanquam in lacrymas currenti similis inveniris? Modo ergo fac quod in posterum times, et non habebis quod in posterum timeas: tantum non sicut fumus deficias.