Verior Apostoli sensus. Verumtamen quid ait Apostolus, dixerit aliquis? Ille enim verior sensus est, qui circumstantia lectionis aperitur. Itaque ipsum potius audiamus, et ex tota quae circa est contextione Scripturae, quid in eo loco intelligi voluerit, videamus. Sic enim ait: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebit; neque corruptio incorruptionem 25I Cor. XV, 47-50 . Singula ergo videamus. Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo, de coelo. Qualis terrenus, tales et terreni, id est, omnes morituri: et qualis coelestis, tales et coelestes, id est, omnes resurrecturi. Jam enim coelestis homo resurrexit, et ascendit in coelum: cui per fidem nunc incorporamur, ut sit ipse caput nostrum; membra autem ordine suo sequantur caput suum, et quod praemonstratum est in capite, tempore suo demonstretur in membris: modo autem hoc fide portemus, ut ad ipsam rem et speciem suo tempore veniamus. Sic enim alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 26Coloss. III, 1 et 2 . Sicut ergo cum in nobismetipsis nondum surreximus, sicut Christus in corpore, per fidem tamen cum Christo resurrexisse nos dicimur: ita imaginem coelestis hominis, id est, qui jam in coelis est, fide interim portare nos jubet.