TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Bene vivere, quid. Beatam vitam in terra quaerere, mendacium. Sed quid est bene vivere? Quae sursum sunt sapere, non quae super terram. Quamdiu terra es, et in terram vadis 9Gen. III, 19? Quamdiu lingis terram? Amando terram, utique lingis terram, et efficeris ejus inimicus, de quo dicit Psalmus: Et inimici ejus terram lingent 10Psal. LXXI, 9 . Quid eratis? Filii hominum. Quid estis? Filii Dei. Filii hominum quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Quod mendacium quaeritis? Dico modo. Beati esse vultis, scio. Da mihi hominem latronem, sceleratum, fornicatorem, maleficum, sacrilegum, omnibus vitiis inquinatum, omnibus flagitiis seu facinoribus obrutum, qui non velit beate vivere. Scio, omnes vultis beate vivere: sed unde homo beate vivit, hoc non vultis quaerere. Quaeris aurum, quia putas te de auro beatum futurum: sed aurum te non facit beatum. Quare quaeris mendacium? Quare vis esse in isto saeculo sublimatus? Quia honore hominum et pompa saeculi putas te beatum futurum: sed pompa saeculi non te facit beatum. Quare quaeris mendacium? Et quidquid hic aliud quaeris, cum saeculariter quaeris, cum amando terram quaeris, cum lingendo terram quaeris; propterea quaeris, ut sis beatus: sed nulla res terrena te facit beatum. Quare non cessas quaerendo mendacium? Unde ergo eris beatus? Filii hominum quousque graves corde? Non vultis esse graves corde, qui terra oneratis cor vestrum? Quousque fuerunt graves corde homines? Antequam veniret Christus, antequam resurgeret Christus, fuerunt homines graves corde. Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Volentes beati esse, eas res quaeritis unde miseri sitis. Fallit vos quod quaeritis: mendacium est, quod quaeritis.

Notes

  1. 9. Gen. III, 19
  2. 10. Psal. LXXI, 9