Cur tantae gratiae homo missus, qui perhiberet testimonium Christo. Haec enim dispositio placuit Deo, ut tantae gratiae homo testimonium perhiberet Christo, qui posset putari Christus. Denique in natis mulierum, sicut dixit ipse Christus, nemo exsurrexit major Joanne Baptista 8Matth. XI, 11 . Si hoc homine nullus erat major homo, qui major est illo, plus est quam homo. Magnum testimonium Christi de se ipso, sed lippientibus et infirmis oculis parum de se testificatur dies. Infirmi oculi diem expavescunt, lucernam ferunt. Ideo praemisit lucernam dies venturus. Sed in corda fidelium lucernam praemisit, ad confundenda corda infidelium. Paravi, inquit, lucernam Christo meo: Deus Pater in prophetia loquens, Paravi lucernam Christo meo: Joannem Salvatori praeconem, judici praecursorem venturo, futuro amicum sponso. Paravi, inquit, lucernam Christo meo. Quare parasti? Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem florebit sanctificatio mea 9Psal. CXXXI, 17, 18 . Quomodo per hanc lucernam inimici ejus induti sunt confusione? Evangelium perscrutemur. Calumniantes Judaei Domino dixerunt, In qua potestate ista facis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Causam quaerebant, non fidem; unde insidiarentur, non unde liberarentur. Denique qui corda eorum vidit, attendite quid respondit confusurus eos de lucerna. Interrogo, inquit, etiam vos unum sermonem: Dicite mihi, Baptisma Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Illi continuo repercussi, et quamvis tenuiter radiante die, ad palpandum compulsi, quoniam claritatem illam speculari non poterant, ad sui cordis tenebras confugerunt, et ibi secum turbari coeperunt, offendentes et ruentes. Si dixerimus, inquiunt: hoc apud se ipsos, ubi cogitabant, sed quo ille cernebat: Si dixerimus, inquiunt, De coelo est; dicet nobis, Quare ergo non credidistis ei? Ipse enim testimonium perhibuerat Christo Domino. Si autem dixerimus, Ab hominibus; lapidant nos populi: quia propheta magnus Joannes habebatur. Et dixerunt, Nescimus. Nescitis: in tenebris estis, lumen amittitis. Quanto enim melius, si forte tenebrae in corde humano versantur, lumen admittere, non amittere. Ubi dixerunt, Nescimus: ait Dominus, Nec ego dico vobis in qua potestate ista facio 10Matth. XXI, 23-27 . Scio enim quo corde dixeritis, Nescimus, non volentes doceri, sed timentes confiteri.