TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Exsurgit de noctibus, et dedit escas domui, et opera ancillis. Exsurgit de noctibus: quid valent noctes? Non eam premunt, non eam in tenebris jacere cogunt. Et de noctibus exsurgit: noctes, tribulationes sunt. Sed cui haec, et de noctibus consurgit, et in tribulationibus proficit. Et dedit escas domui: in noctibus praebuit se imitandam; faciens docuit, quod faciendum dixit; et tunc dedit eis escas. Quis comedat de nocte? Prorsus et tunc dedit escas. quibus enim dedit, semper esuriunt. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur 17Matth. V, 6 . A nocte spiritus meus vigilat ad te, Deus 18Isai. XXVI, 9 . Media nocte surgebam ad confitendum tibi 19Psal. CXVIII, 62 . Haec alimenta nocturna abundant in domo mulieris hujus. Nemo ibi famem patitur, nec palpat ut inveniat quod manducetur: ardet ibi lucerna prophetiae. Sed numquid manducandum est et vacandum? Illa enim quae dedit escas domui, dedit et opera ancillis. Ancillae istae ipsius sunt, an viri ejus? An quia viri ipsius sunt, et ipsius sunt? An multae ancillae ipsa est? Ipsa enim quanquam materfamilias, tamen ancillam se non dedignetur. Attendat pretium suum, diligat Dominum suum. Agnoscat, inquam, se ancillam, nec timeat conditionem. Nec enim dedignatur ille conjugem facere, quam tanti emit. Et unaquaeque conjux bona maritum suum dominum vocat. Prorsus non solum vocat, sed hoc sapit, hoc sonat, hoc gestat corde, hoc profitetur ore, tabulas matrimoniales instrumenta emptionis suae deputat. Est ergo ancilla, dans opera ancillis. Est ancilla: ejus enim filius est qui dicit, Ego servus tuus, et filius ancillae tuae 20Psal. CXV, 16 .

Notes

  1. 17. Matth. V, 6
  2. 18. Isai. XXVI, 9
  3. 19. Psal. CXVIII, 62
  4. 20. Psal. CXV, 16