Objurgatio amantis nonnunquam acerba. Stephani amor erga suos interfectores. Dominus amare et acerbe arguit Judaeos, sed amando: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae 7Matth. XXIII, 13 . Quando dicebat ista, quis non diceret quia oderat illos? Venit ad crucem, et ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Sic et Stephanus in sermone suo prius arguit: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus. Verba sunt sancti Stephani, quando Judaeos alloquebatur: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus; vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri. Quem prophetarum non occiderunt patres vestri? Ista dicendo, quasi odit, quasi saevit. Lingua clamat, cor amat. Audivimus linguam clamantem, probemus animum diligentem. Nam cum ad lapides cucurrissent, duri ad duros, jactabant in illum pares suos. Petris lapidabatur, qui pro Petra moriebatur; dicente Apostolo, Petra autem erat Christus 8I Cor. X, 4 . Et cum tanta esset in docendo constantia, videte qualis exstiterit in morte patientia. Hi enim ictibus lapidum corpus ipsius quatiebant, et ille pro inimicis orabat: contundebatur homo exterior, et supplicabat interior. Sed Dominus qui cinxerat, qui probaverat, qui ei characterem, non in manu, sed in fronte posuerat, spectabat desuper militem suum, juvaturus certantem, coronaturus vincentem. Denique ostendit se illi. Ecce enim, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Solus videbat, quia illi soli apparebat. Et quid ait pro se? Domine Jesu, accipe spiritum meum. Pro se rogans stetit, pro illis genu flectit: pro se erectus, pro illis curvus; pro se celsus, pro illis humilis: genu flexit, et ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et hoc dicto, obdormivit 9Act. VII. O somnus pacis! Qui inter lapides inimicorum dormivit, quomodo in suis cineribus vigilabit? Dormivit securus, quietus in pace; quia spiritum suum Domino commendavit.