In altera infidelis errat, in altera christianus carnalis. Christianus auctoritatis pondere ducendus. Qui ergo dicunt mortuos non resurgere, christiani non sunt: qui vero putant mortuos cum resurrexerint, carnaliter esse victuros, carnales christiani sunt. Quidquid ergo disputationis est adversus opinionem eorum qui resurrectionem mortuorum negant, adversus eos est qui foris sunt, ex quorum numero non hic arbitror adesse aliquem. Unde superflua videri potest nostra dissertio, si fuerit immorata, ut docere conemur resurgere mortuos. Auctoritatis enim pondere christianus ducendus est, qui jam Christo credidit, qui nullo modo putat mentiri Apostolum. Sufficit ergo ut iste audiat, Si mortui non resurgunt, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Si mortui, inquit, non resurgunt, neque Christus resurrexit 2Ibid. 14, 13 . Si autem Christus resurrexit, in quo salus est Christianorum, non utique impossibile est resurgere mortuos: quoniam ille qui suscitavit Filium suum, et ille qui suscitavit carnem suam, caetero corpori, quod est Ecclesia, in capite demonstravit exemplum. Poterat ergo esse superflua disputatio de resurrectione mortuorum, ut jam susciperemus eam quam inter se Christiani solent habere, cum resurrexerimus quales erimus, quemadmodum vivemus, quae erunt negotia nostra, eruntne aliqua, aut nulla: si nulla erunt, desidiose victuri sumus nihil agendo; aut si aliquid agemus, quid agemus: deinde, manducaturi et bibituri sumus, conjunctiones marium feminarumque futurae sunt, an aliqua simplex et incorrupta vita communis; et si ita est, qualis erit ipsa vita, qualis motus, qualis figura ipsorum corporum. Istae disputationes Christianorum sunt, salva fide resurrectionis.