Miraculo nativitatis Christi movemur ad credendum Deum Verbum. Attulit ergo tibi temporale miraculum, ut tu eum quaeras et mireris aeternum. Etenim ipse qui tanquam sponsus processit de thalamo suo 11Psal. XVIII, 6, de utero scilicet virginali, ubi sanctae nuptiae factae sunt, Verbum et caro; attulit, inquam, miraculum temporale: sed ipse est aeternus, ipse est Patri coaeternus, ipse est qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Fecit tibi unde sanareris, ut videre posses quod non videbas. Quod contemnis in Christo, nondum est contemplatio sanati, sed medicamentum aegroti. Noli festinare ad visionem sanorum. Angeli vident, Angeli gaudent, Angeli pascuntur et vivunt: nec deficit unde pascuntur, nec minuitur esca ipsorum. In sublimibus thronis, in partibus coelorum, in his quae supra coelos sunt, videtur Verbum ab Angelis, et gaudetur: et manducatur, et permanet. Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. Haec est salus nostra: medicina infirmorum, cibus sanorum.