TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid a Patre petendum. Audivimus quem invocare debeamus, qua spe haereditatis aeternae Patrem in coelis habere coepimus: audiamus quid ab illo petamus. A tali Patre quid petituri sumus? Numquid non ab illo et hodie et heri et nudiustertius pluviam petimus? Nihil magnum est quod a tali Patre quaesivimus: et tamen videtis cum quanto gemitu, cum quanto desiderio pluviam petamus, cum mors timetur, et hoc timetur quod evadere nullus potest. Omnis enim homo citius serius moriturus est: et gemimus, rogamus, parturimus, clamamus ad Deum, ut paulo serius moriamur. Quanto magis ad illum debemus clamare, ut veniamus ubi nunquam moriamur?