Videmus in capite nostro quod speramus. Traditus ergo ille excelsus, per quem facta sunt omnia, traditus propter formam servi in opprobrium hominum et abjectionem plebis, in contumeliam, in flagella, in mortem crucis docuit nos exemplo passionis, cum quanta patientia in illo ambulemus: et firmavit nos exemplo suae resurrectionis, quid ab illo patienter sperare debeamus. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quod non videmus quidem, speramus: sed corpus sumus illius capitis, in quo jam perfectum est quod speramus. De illo enim dictum est quod ipse sit caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens 11Coloss. I, 18 . Et de nobis scriptum est: Vos autem estis corpus Christi et membra 12I Cor. XII, 27 . Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus, securi; quoniam qui resurrexit caput nostrum est, servat spem nostram. Et quia priusquam resurgeret, flagellatum est caput nostrum, firmavit patientiam nostram. Scriptum est enim: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit 13Hebr. XII, 6 . Non itaque in flagello deficiamus, ut in resurrectione gaudeamus. Ita enim verum est quod flagellat omnem filium quem recipit, ut nec Unico suo pepercerit, sed pro nobis omnibus tradiderit eum. Intuentes ergo eum, qui sine peccati merito flagellatus est, qui mortuus est propter delicta nostra. et resurrexit propter justificationem nostram 14Rom. IV, 25, non timeamus ne abjiciamur flagellati; sed potius confidamus quia recipiemur justificati.