TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Incarnationis Filii Dei causa et ratio. Filius Dei in seipso vita. Quomodo mortuus sit. Cum dixisset, Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui, id est, ihfideles, audient vocem Filii Dei, id est, Evangelium; et qui audierint, id est, qui obedierint, vivent, id est, justificabuntur, et infideles jam non erunt: cum ergo hoc dixisset, quoniam vidit docendos nos esse et de resurrectione carnis, non sic relinquendos, secutus est et ait, Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Hoc ad suscitandas mentes, hoc ad vivificandas mentes. Deinde adjecit, Et potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Iste Filius Dei, filius hominis est. Etenim si Filius Dei, Filius Dei maneret, et filius hominis non fieret, filios hominum non liberaret. Ipse qui fecerat hominem, factus est quod fecit, ne periret quod fecit. Sic autem factus est homo, ut maneret Filius Dei. Factus est enim homo suscipiendo quod non erat, non perdendo quod erat: manens Deus, factus est homo. Accepit te, non consumptus est in te. Talis ergo ad nos venit, Filius Dei filius hominis, faciens et factus, creator et creatus; creator matris, creatus ex matre: talis ad nos venit. Secundum id quod Filius Dei est, ait, Veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei. Non dixit, Filii hominis: veritatem enim commendabat, in qua aequalis est Patri. Et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso: non participando, sed in semetipso. Nos enim non habemus vitam in nobis ipsis, sed in Deo nostro. Ille autem Pater vitam in semetipso habet: et talem genuit Filium, qui haberet vitam in semetipso; non fieret vitae particeps, sed ipse vita esset, cujus nos vitae participes essemus: plane ut haberet vitam in semetipso, et esset ipse vita. Ut autem fieret filius hominis, a nobis accepit. Filius Dei in semetipso; filius hominis ut esset, a nobis accepit. De suo Filius Dei, de nostro filius hominis. Quod minus est, a nobis accepit: quod plus est, nobis dedit. Nam et mortuus est ex illo quod filius hominis est, non secundum illud quod Filius Dei. Mortuus est tamen Filius Dei: sed secundum carnem mortuus, non secundum Verbum quod caro factum est, et habitavit in nobis 8Joan. I, 14. Ergo quod est mortuus, de nostro mortuus est: quod vivimus, de ipsius vivimus. Nec ille potuit mori de suo, nec nos vivere de nostro. Hoc ergo tanquam Deus, tanquam munigenitus, tanquam geneanti aequalis, commendavit nobis Dominus Jesus, quod si audierimus vivemus.

Notes

  1. 8. Joan. I, 14