TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justitia fidei a spiritu sancto post recessum Christi. Cum ergo hanc beatitudinem, qua non videmus et credimus, nullo modo haberemus, nisi eam a Spiritu sancto acciperemus; merito dictum est, Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam illum ad vos. Semper quidem divinitate nobiscum est: sed nisi corporaliter abiret a nobis, semper ejus corpus carnaliter videremus, et nunquam spiritualiter crederemus; qua fide justificati et beatificati, idipsum Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia, et quod caro factum est, ut habitaret in nobis, corde mundato contemplari mereremur. Et si non manu tangendo, sed corde creditur ad justitiam; recte de justitia nostra mundus arguitur, qui non vult credere nisi quod videt. Ut autem nos haberemus justitiam fidei, de qua mundus argueretur incredulus, propterea Dominus ait, De justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Tanquam diceret: Haec erit justitia vestra, ut credatis in me mediatorem, quem resuscitatum ad Patrem isse certissime habebitis, quamvis eum carnaliter non videatis; ut per ipsum reconciliati, Deum spiritualiter videre possitis. Unde figuram Ecclesiae gestanti mulieri, cum ei post resurrectionem ad pedes caderet: Noli me tangere, inquit; nondum enim ascendi ad Patrem 12Joan. XX, 17 . Quod mystice dictum intelligitur. Noli me per corporeum contactum carnaliter credere: spiritualiter autem credes, id est, fide spirituali me tanges, cum ascendero ad Patrem. Quia beati qui non vident, et credunt. Et haec est justitia fidei, qua mundus carens, de nobis qui ea non caremus, arguitur: quia justus ex fide vivit 13Habac. II, 4; Rom. I, 17. Sive ergo quia in illo resurgentes, et in illo ad Patrem venientes invisibiliter et in justificatione perficimur; sive quia non videntes et credentes ex fide vivimus, quoniam justus ex fide vivit: propterea dixit, De justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.

Notes

  1. 12. Joan. XX, 17
  2. 13. Habac. II, 4; Rom. I, 17