Christus magister humilitatis. Quomodo vos reficiam? Tollite jugum meum super vos, et discite a me. Quid discimus a te? Novimus te, Domine, in principio Verbum, Verbum Deum, Verbum apud Deum: omnia per te facta novimus, quae videmus, et quae non videmus. Quid discimus a te? Non enim alium mundum discipuli tui, tanquam discipuli artificis et fabricatoris, condituri sumus. Unum mundum condidisti, coelum et terram fecisti: utrumque suis creaturis ornamentisque illustrasti. Quid a te discimus? Discite, inquit, a me. Cum essem in principio Deus apud Deum, creavi vos; hoc nolo discatis a me: sed factus sum quod feci, ne periret quem feci. Unde sum factus quod feci? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum. Hoc discite a me, Humiliavit enim semetipsum, inquit. Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde 11Matth. XI, 28, 29 . Non enim, inquit, hoc vos doceo, quasi in forma Dei aliquando fuissetis, non rapinam arbitrantes esse vos aequales Deo. Illi uni proprium erat, illi rapina non erat, cui natura inerat. In Patris aequalitate natus est de Patre. Quid tamen fecit propter te? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 12Philipp. II, 6-8 . Ecce propter te Deus factus est homo, et non te vis agnoscere, cum sis homo? Ecce propter te factus est homo sine peccato, et non vis te agnoscere cum peccato? ut venias ad illum qui ait, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam.