Paulus a malo se ipso liberatus. Exemplum proponam unde agitur, de ipso apostolo Paulo, cujus celebramus passionis diem. Fuit persecutor, blasphemus, injuriosus. Homo erat malus; poena sua ipse sibi erat. Porro autem cum anhelat caedes, et sitit sanguinem Christianorum, fusurus proprium, habens litteras a principibus sacerdotum, ut apud Damascum quoscumque inveniret christianae viae sectatores, vinctos adduceret puniendos, carpens viam crudelitatis, nesciens pietatis, audivit vocem desuper ipsius Domini nostri Jesu Christi de coelo dicentis: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare 17Act. IX, 4, 5 . Ista voce percussus, prostratus est persecutor, et erectus est praedicator: excaecatus est in carne, ut videret in corde; illuminatus est in carne, ut praedicaret ex corde. Quid videtur, fratres? Liberatus est Saulus ab homine malo: a quo, nisi a se ipso Saulo? Propterea quoniam liberatus est ab homine malo se ipso, quid ei fecit alius homo malus? Apostoli Petri verba sunt: Et quis vobis nocebit, si boni amatores fueritis 18I Petr. III, 13 ? Persecutus est homo malus, lapidavit homo malus, virgis cecidit homo malus: ad extremum tenuit, vinxit, traxit, occidit homo malus. Quanta ille addidit mala, tanta Deus praeparavit bona. Quidquid passus est, non fuit tormentum poenae, sed occasio coronae. Videte quid sit liberari ab homine malo, hoc est a se ipso. Quis, inquit, vobis nocebit, si boni amatores fueritis?