TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Parvuli in utero exstincti. Sed aliud dico: Isti quia nati sunt, ut arbitraris, peccarunt. Nam si non peccarent, inquis, non morerentur. Quid de illis dicis qui in utero moriuntur? O angustia! Et ipsi, inquit, peccarunt, ideo moriuntur. Mentiris, an falleris? Contradicit Apostolus: Nondum natis, nec aliquid agentibus boni aut mali. Magis Apostolum audio quam te: magis Apostolo credo quam tibi. Nondum natis, nec aliquia agentibus boni aut mali. Si autem hoc testimonium refellis, vade tibi potius ad illas vagationes, et dic: Quia in coelo peccarunt, et inde in corpora praecipitantur. Non dico, inquit. Quare non dicis? Quia dicit Apostolus, Nondum natis, nec aliquid agentibus boni aut mali. Si ergo non eos accusas in coelo, quare accusas in utero? Ad utrumque respondet Apostolus, et eis respondet qui dicunt, In coelo peccaverunt; et eis respondet qui dicunt, In utero peccaverunt, quia ad utrumque valent illa verba quae dicunt, antequam nascerentur, nihil egisse vel boni vel mali. Quare ergo moriuntur? Et hic te auditurus sum, et non potius Magistrum Gentium?