Quinta petitio. Omnes hic sumus debitores. Peccata quotidiana baptizatorum.--Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ista petitio non est exponenda quia pro nobis petimus. Nobis enim debita demitti postulamus. Debitores enim sumus, non pecuniarum, sed peccatorum. Dicis modo forte: Et vos? Respondemus: Et nos. Et vos, episcopi sancti, debitores estis? Et nos debitores sumus. Et vos? Absit, domine, noli tibi facere injuriam. Non injuriam mihi facio, sed verum dico: debitores sumus. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 13I Joan. I, 8 . Et baptizati sumus, et debitores sumus. Non quia aliquid remansit quod nobis in Baptismo non dimissum fuerit: sed quia vivendo contrahimus quod quotidie dimittatur. Qui baptizantur et exeunt, sine debito ascendunt, sine debito pergunt. Qui autem baptizantur et tenentur in hac vita, de fragilitate mortali contrahunt aliquid, unde et si non naufragatur, tamen oportet ut sentinetur. Quia si non sentinatur, paulatim ingreditur unde tota navis mergatur. Et hoc orare, sentinare est. Non tantum autem debemus orare, sed et eleemosynam facere: quia quando sentinatur ne navis mergatur, et vocibus agitur et manibus. Vocibus agimus, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Manibus autem agimus, cum facimus, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam 14Isai. LVIII, 29 . Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ad Dominum 15Eccli. XXIX, 15 .