TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Exemplum et in Stephano. Evangelium et instrumentum est et testamentum. Sed homines pigri ad praeceptum, avidi ad praemium, qui non diligunt inimicos suos, sed de illis se vindicare affectant, nec attendunt Dominum, qui si vellet se vindicare de inimicis suis, non remaneret qui laudaret eum; quando audiunt locum istum Evangelii, quo Dominus in cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; dicunt sibi, Ipse hoc potuit, tanquam Filius Dei, tanquam unicus Patris. Caro enim pendebat, sed Deus intus latebat. Nos autem quid sumus, qui ista faciamus? Fefellit qui jussit? Absit: non fefellit. Si multum ad te putas imitari Dominum tuum, attende Stephanum conservum tuum. Dominus Christus, unicus Dei Filius: numquid hoc Stephanus? Dominus Christus, de incorrupta virgine natus: numquid hoc Stephanus? Dominus Christus venit, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati 3Rom. VIII, 3: numquid hoc Stephanus? Sic natus est ut tu; inde natus est, unde et tu; ab eo renatus est, a quo et tu; eo pretio redemptus, quo et tu; tanti valet, quanti vales. Unum instrumentum nobis factum est. Evangelium instrumentum est, ubi omnes empti sumus: ubi tu, ibi ille. Quia servi sumus, instrumentum est: quia filii sumus, testamentum est. Ipsum attende, conservum attende.

Notes

  1. 3. Rom. VIII, 3