Si carnis vitia non resurgent, cur in Christo cicatrices. Rursus dicunt: Resurgent vitia, quae erant in corpore humano, cum quibus moritur homo? Respondemus: Non resurgent vitia. Et dicitur nobis: Quare ergo Dominus cum suorum vulnerum cicatricibus resurrexit? Quid ad hoc dicimus, nisi quia et hoc potestatis fuit, non necessitatis? Sic resurgere voluit, sic se voluit quibusdam dubitantibus exhibere. In illa carne cicatrix vulneris, sanavit vulnus incredulitatis.