Carnis restitutio et immortalitas piis promissa.--Si enim Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, Quid timetis? Quid etiam pro ipsa carne solliciti estis? Capillus capitis vestri non peribit 36Luc. XXI, 18 . Adam peccando damnavit in mortem corpora vestra; sed Jesus, si est Spiritus ejus in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra; quia suum sanguinem dedit pro salute vestra. Promissum reddi dubitas, qui tale pignus tenes? sic ergo, homo, non erit mortis illa contentio, sic implebitur quod dictum est, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus 37Rom. VII, 24 ? Quia Christus Jesus, si Spiritus ejus habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Sic liberaberis de corpore mortis hujus, non corpus non habendo, vel alterum habendo; sed non ulterius moriendo. Si enim non adderet, mortis hujus, et diceret, Quis me liberabit de corpore? forte suggereretur error cogitationi humanae, et diceretur: Vides quia non vult Deus nos esse cum corpore? De corpore, inquit, mortis hujus. Mortem tolle, et bonum est corpus. Detrahatur mors novissima inimica, et erit mihi in aeternum caro mea amica. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Etsi spiritus concupiscit contra carnem, et caro concupiscit adversus spiritum 38Galat. V, 17; etsi modo rixa est in ista domo, maritus litigans, non perniciem, sed concordiam quaerit uxoris. Absit, fratres mei, absit ut spiritus concupiscendo contra carnem oderit carnem. Vitia carnis odit, prudentiam carnis odit, contentionem mortis odit. Corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem; seminetur corpus animale, resurgat corpus spirituale 39I Cor. XV, 53, 44; et videbis plenam perfectamque concordiam, videbis creaturam laudare Creatorem. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus qui habitat in vobis: non propter merita vestra, sed propter munera sua. Conversi ad Dominum, etc.