In arena aedificant, qui felicitatem terrenam promittunt. Quales autem sunt, qui timentes eos laedere quibus loquuntur, non solum non praeparant ad imminentes tentationes, sed etiam promittunt felicitatem hujus saeculi, quam Deus ipsi saeculo non promisit. Ille praedicit labores super labores usque in finem venturos ipsi saeculo, et tu vis ab istis laboribus exceptum esse christianum? qui quia christianus est, aliquid plus passurus est in hoc saeculo. Etenim ait Apostolus: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. Jam si tibi placet, o pastor tua quaerens, non quae Jesu Christi, ille dicat, Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur 21II Tim. III, 12 : et tu dic, Si volueris in Christo pie vivere, abundabunt tibi omnia bona; et si filios non habes, suscipies, et enutries omnes, nemo tibi morietur. Haeccine est aedificatio tua? Attende quid facias, ubi ponas: super arenam est quem constituis, venturus est imber, influxurus est fluvius, flaturus est ventus, et impingent in domum istam, et cadet, et fiet ruina ejus magna. Leva de arena, pone supra petram 22Matth. VII, 24-27: in Christo sit quem vis esse christianum. Attende ad passiones Christi, attende ad illum sine ullo peccato, quae non rapuit, exsolventem 23Psal. LXVIII, 5: attende Scripturam dicentem tibi, Flagellat autem omnem filium quem recipit 24Hebr. XII, 6 . Et para te flagellari, aut certe non quaeras recipi. Flagellat autem, inquit, omnem filium quem recipit; et tu forte exceptus eris? Si exceptus a passione flagellorum, exceptus a numero filiorum. Itane, inquies, flagellat omnem filium? Prorsus ita flagellat omnem filium, ut et Unicum. Unicus ille de Patris substantia natus, aequalis Patri in forma Dei, Verbum per quem facta sunt omnia, non habebat unde flagellaretur: ad hoc carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui ergo flagellat Unicum sine peccato, numquid relinquit adoptivum cum peccato? In adoptionem vocatos nos esse Apostolus dicit. Adoptionem filiorum accepimus 25Galat. IV, 5, ut essemus Unici cohaeredes, essemus etiam haereditas ejus. Postula, inquit, a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam 26Psal. II, 8 . Exemplum nobis proposuit in passionibus suis.
Sermones
Notes
- 21. II Tim. III, 12
- 22. Matth. VII, 24-27
- 23. Psal. LXVIII, 5
- 24. Hebr. XII, 6
- 25. Galat. IV, 5
- 26. Psal. II, 8