Perjurium animae mortiferum. Vita corporis anima, vita animae Deus. Sed quia Deus, quando per eum juras, non tibi dicit, Ego te vidi, noli jurare, fecisti: sed times ne te iste occidat, tu te ante occidis: quia ergo non dicit, Ego te vidi, putas quia non vidit? Et ubi est quod dicit: Tacui, tacui; numquid semper tacebo 11Isai. XLII, 14 ? Et tamen plerumque dicit, Ego te vidi: sed aliter quando vindicat in perjurum. Sed non in omnes vindicat: ideo homines aedificantur ad exemplum. Ego scio, ille mihi falsum juravit, et vivit. Ille tibi falsum juravit, et vivit? Falsum juravit, et vivit: ille falsum juravit. Tu falleris. Si tu oculos haberes unde mortem hujus videres, si et tu in eo quod est mori, et non mori, non fallereris, videres hujus mortem. Et modo intende Scripturam; et ibi invenies jacentem, quem putas viventem. Quia pedibus ambulat, quia manibus contrectat, quia oculis videt, et audit auribus, officiis caeteris membrorum satis utitur, viventem putas. Vivit, sed corpus ejus: mortua est autem anima ejus, mortuum est quod melius est ejus. Vivit habitaculum, mortuus est habitator. Quomodo, inquies, cum vivat corpus, mortua est anima; cum corpus non viveret, nisi vivificatum ab anima? Quomodo ergo mortua est anima, de qua vivit corpus? Audi ergo, et disce: corpus hominis creatura Dei est, et anima hominis creatura Dei est. De anima Deus vivificat carnem; ipsam item animam vivificat de se ipso, non de se ipsa. Vita ergo corporis anima est; vita ergo animae Deus est. Moritur corpus, cum recedit anima: moritur ergo anima, si recedit Deus. Recedit anima, cum corpus percutitur gladio: et putas quia non recedit Deus, cum ipsa anima feritur perjurio? Vis videre quia mortuus est, de quo loqueris? Lege Scripturam: Os quod mentitur, occidit animam 12Sap. I, 11 . Sed tu praesentem Deum ultorem putas, si ille qui te juratione falsa deceperit, continuo exspiret. Si expiret ante oculos tuos, exspiravit caro ipsius. Quid est, exspiravit caro ipsius? Spiritum quo vivificabatur, ejecit. Hoc est, exspiravit excluso spiritu, quo vivebat caro. Pejeravit, exclusit spiritum quo vivebat anima. Exspiravit, sed nescis; exspiravit, sed non vides. Carnem enim jacentem sine anima vides, animam miseram sine Deo videre non potes. Crede ergo, adhibe oculos fidei. Nemo perjurus impunitus; prorsus nemo, cum illo est poena sua. Si haberet in cubiculo suo tortorem carnis, punitus esset: habet in secreto cordis sui tortorem conscientiae suae, et impunitus vocatur? Et tamen quid dicis? Vivit, gaudet, luxuriatur qui mihi mendacium juravit: quid est, quod me mittis ad invisibilia? Quia et ipse Deus, per quem juravit, invisibilis est. Juravit per invisibilem, feritur poena invisibili. Sed vivit, inquit, et quodam modo scatet et bullit luxuriis. Si hoc ita est, quod scatet luxuriis, quod bullit luxuriis, vermes sunt animae mortuae. Denique omnis homo prudens, qui tales luxuriantes perjuros attendit, sano cordis olfactu, avertit se, non vult videre, non vult audire. Unde se ista sanitas avertit, nisi quia putet anima mortua?