Amare et perdere animam suam, duobus modis intelligitur. Illa evangelica tuba, quando ait Dominus, Qui amat animam suam, perdet illam; et qui perdiderit illam propter me, inveniet eam 1Matth. X, 39, et Joan. XII, 25 , ad praelium accensi sunt martyres; et vicerunt, quia non de se, sed de Domino praesumpserunt. Qui amat animam suam, perdet illam. Duobus modis intelligi potest, quod dictum est, Qui amat animam suam, perdet illam. Si amas illam, perdis eam. Et alio modo: Noli amare, ne perdas. Prior modus istum habet sensum: Si amas, perde illam. Si amas ergo illam, si amas, perde illam. Hic semina illam, et in coelo metes illam. Agricola triticum si non perdit in semine, non amat in messe. Alius modus sic habet: Noli amare illam, ne perdas illam. Videntur sibi amare animas suas, qui timent mori. Animas suas martyres si sic amassent, sine dubio perdidissent. Quid enim prodesset tenere animam in hac vita, et perdere in futura? quid prodesset tenere animam in terra, et perdere in coelo? Et quid est ipsam tenere? quamdiu tenere? Quod tenes, perit a te: si perdis, invenis in te. Ecce tenuerunt animas suas martyres. Et quomodo essent martyres, si semper tenuissent? Sed ecce si tenuissent, numquid usque in hodiernum vixissent? Si negando Christum suas in hac vita animas tenuissent, nonne olim ex hac vita transissent, et animas utique perdidissent?