Moysi dubitatio figurativa. Aliquid etiam, quoniam res venit in medium, de dubitatione famuli Dei Moysi volo dicere. Figura enim erat veterum etiam ista sanctorum. Dubitavit ad aquam Moyses; quando petram virga percussit ut aqua flueret, dubitavit. Dubitationem autem ejus legens quisque forte transiret, nec intelligeret, quia nec quaerere auderet. Domino autem Deo dubitatio illa displicuit, et eam notavit, non solum arguendo, sed etiam vindicando. Nam propter hanc dubitationem dicitur Moysi, Non introduces tu populum in terram promissionis 15Num. XX, 12 . Ascende in montem, et morere 16Deut. XXXII, 49 . Deus hic utique apparet iratus. Quid ergo de Moyse, fratres mei? Omnis ille labor ejus, omnis pro populo aestus ejus, et illa charitas, dicens, Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo 17Exod. XXXII, 31, 32 , hac subita et repentina dubitatione damnata est? Et quid est quod conclusit lector cum Apostolum legeret, Charitas nunquam cadit 18I Cor. XIII, 8 ? Cum quaedam solvenda proponerem, studium vestrum me fecit et aliud proponere, quod forte non quaereretis. Videamus ergo, et adhuc quantum possumus conemur penetrare mysterium. Irascitur Deus, dicit eum non introducturum populum in terram promissionis; jubet ut ascendat in montem et moriatur. Et tamen multa injungit agenda eidem Moysi: jubet quid agat, quomodo populum disponat, quomodo non relinquat passim et negligenter. Nunquam ista damnato injungere dignaretur. Aliud accipite mirabilius. Quoniam dictum est Moysi (hoc enim placuit Deo certi mysterii dispensationisque gratia) quod ipse in terram promissionis non introduceret populum, eligitur alius Jesus Nave; et iste homo non hoc nomine vocabatur, vocabatur Auses 19Num. XIII, 17. Et cum ei introducendum populum Moyses commendaret, vocavit eum, et mutavit ei nomen, et appellavit eum Jesum: ut non per Moysen, sed per Jesum, id est non per legem, sed per gratiam populus Dei in terram promissionis intraret. Sicut autem Jesus ille non verus, sed figuratus; ita etiam terra promissionis illa non vera, sed figurata. Illa enim populo primo temporalis fuit: nobis quae promissa est, aeterna erit. Sed figuris temporalibus promittebantur et praenuntiabantur aeterna. Sicut ergo ille non verus Jesus, nec illa terra promissionis vera, sed figurata: ita manna non cibus vere coelestis, sed figuratus; ita petra illa non vere Christus, sed figuratus, et sic omnia. Quam ergo sibi exigit considerationem dubitatio Moysi? Ne forte et ibi aliqua figura expressa sit, et innuerit intelligenti, et ad inquirendum commoverit et provocaverit animum. Video enim et post illam dubitationem, et post iram Dei, et post minas mortis, et post remotionem ab introductione populi in terram promissionis, multa Deum sic dicere ad Moysen, tanquam ad amicum, quomodo et antea loquebatur: usque adeo ut ipsi Jesu Nave obedientiae exemplum de Moyse proponatur, et hoc eum moneat Deus, ut sic ei serviat, quomodo servivit Moyses; et sic se pollicetur cum eo futurum, quomodo cum Moyse. Evidenter, charissimi, constringit nos ipse Deus, non passim reprehendere, sed intelligere dubitationem Moysi. Figura petra jacens, figura virga percutiens, figura aqua fluens, figura et Moyses dubitans. Et ibi dubitavit, ubi percussit. Hinc facta est dubitatio Moysi, quando lignum accessit ad petram. Jam veloces praevolant, imo tardos patienter exspectent. Dubitavit Moyses quando lignum accessit ad petram: dubitaverunt discipuli quando viderunt Dominum crucifixum. Horum figuram gerebat Moyses. Figura erat Petri illius ter negantis. Quare Petrus dubitavit? Quia lignum petrae propinquavit. Cum mortis suae genus, id est, crucem ipsam praenuntiaret Dominus, ipse Petrus expavit: Absit a te, Domine, non erit hoc 20Matth. XVI, 22 . Dubitas, quia petrae imminere virgam vides. Ideo spem suam, quam gerebant de Domino discipuli, tunc perdiderunt: quodam modo intercepta est, quando crucifixum viderunt, quando planxerunt occisum. Invenit eos post resurrectionem loquentes inter se de hac re, tristi colloquio; et tenens oculos eorum ne ab eis agnosceretur, non se auferens credentibus, sed differens dubitantes, se tanquam tertium collocutorem sermoni commiscuit, et quaesivit ab eis unde loquerentur. Mirantur illi, quia solus ignorat quod in eo factum fuerat qui quaerebat. Tu solus, inquiunt, peregrinaris in Jerusalem? Et commemorant quae gesta sint de Jesu. Et continuo jam desperationis suae medullas aperiunt, et vulnus medico licet nescientes ostendunt: Nos autem, inquiunt, sperabamus quod in illo redemptio esset Israel 21Luc. XXIV, 13-21 . Ecce facta est dubitatio, quia lignum accessit ad petram: impleta est figura Moysi.